

Liber Ruth*
Caput 4: Versus 1
Declina.Quia Christus Judaeis vidit legem constitutam temporaliter: et ad se declinare jussit: quia eam ad dispensationis suae mysterium testificandum inclinavit. Aliter: vidit propinquum praeterire, cum praecursoris sui adventum quem more humanae vitae properare conspexit, et ad officium praecursoris misericorditer convertit.Locutus.Convenienter legisperitis partem agri Noemi ad emendum obtulit, cum partem plebis quae apparente jam gratia remansit, ad salvandum, magistris Synagogae ostendit, ut infirmitatem suam agnoscerent, et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur:Ite, ostendite vos sacerdotibus[Luc. 17.], et cum irent mundati sunt.